monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 30 > sectio 9 > sectio 46 > sectio 20 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 23
Cumque audisset in Aegypto seditionem moveri, diripiens regnum Seleuci, quadraginta millia talentorum argenti tulit, et vasa pretiosa simulacraque deorum, duo millia quingenta: in quibus erant et illa quae Cambyses, capta Aegypto, et in Persas portaverat. Denique gens Aegyptiorum idololatriae dedita: quia post multos annos deos eorum retulerat, Evergeten eum appellavit.